Liber II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Iamque irae patuere deum manifestaque belli |
2 | signa dedit mundus legesque et foedera rerum |
3 | praescia monstrifero vertit natura tumultu |
4 | indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi, |
5 | sollicitis visum mortalibus addere curam, |
6 | noscant venturas ut dira per omina clades? |
7 | sive parens rerum, cum primum informia regna |
8 | materiamque rudem flamma cedente recepit, |
9 | fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet |
10 | se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem |
11 | fatorum inmoto divisit limite mundum, |
12 | sive nihil positum est, sed fors incerta vagatur |
13 | fertque refertque vices et habet mortalia casus, |
14 | sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri |
15 | mens hominum fati; liceat sperare timenti. |
16 | ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi |
17 | constatura fides superum, ferale per urbem |
18 | iustitium; latuit plebeio tectus amictu |
19 | omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. |
20 | tum questus tenuere suos magnusque per omnis |
21 | erravit sine voce dolor. sic funere primo |
22 | attonitae tacuere domus, cum corpora nondum |
23 | conclamata iacent nec mater crine soluto |
24 | exigit ad saevos famularum bracchia planctus, |
25 | sed cum membra premit fugiente rigentia vita |
26 | vultusque exanimes oculosque in morte minaces, |
27 | necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens |
28 | miraturque malum. cultus matrona priores |
29 | deposuit maestaeque tenent delubra catervae: |
30 | hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro |
31 | adflixere solo, lacerasque in limine sacro |
32 | attonitae fudere comas votisque vocari |
33 | adsuetas crebris feriunt ululatibus aures. |
34 | nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: |
35 | divisere deos, et nullis defuit aris |
36 | invidiam factura parens. quarum una madentis |
37 | scissa genas, planctu liventis atra lacertos, |
38 | 'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres, |
39 | nunc laniate comas neve hunc differte dolorem |
40 | et summis servate malis. nunc flere potestas |
41 | dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter |
42 | gaudendum est. ' his se stimulis dolor ipse lacessit. |
43 | nec non bella viri diversaque castra petentes |
44 | effundunt iustas in numina saeva querellas. |
45 | 'o miserae sortis, quod non in Punica nati |
46 | tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus. |
47 | non pacem petimus, superi: date gentibus iras, |
48 | nunc urbes excite feras; coniuret in arma |
49 | mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis |
50 | agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, |
51 | fundat ab extremo flavos Aquilone Suebos |
52 | Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes |
53 | reddite nos populis: civile avertite bellum. |
54 | hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis |
55 | alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras; |
56 | nulla vacet tibi, Roma, manus. vel, perdere nomen |
57 | si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes |
58 | plurimus ad terram per fulmina decidat aether. |
59 | saeve parens, utrasque simul partesque ducesque, |
60 | dum nondum meruere, feri. tantone novorum |
61 | proventu scelerum quaerunt uter imperet urbi? |
62 | vix tanti fuerat civilia bella movere |
63 | ut neuter. ' talis pietas peritura querellas |
64 | egerit. at miseros angit sua cura parentes, |
65 | oderuntque gravis vivacia fata senectae |
66 | servatosque iterum bellis civilibus annos. |
67 | atque aliquis magno quaerens exempla timori |
68 | 'non alios' inquit 'motus tum fata parabant |
69 | cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos |
70 | exul limosa Marius caput abdidit ulva. |
71 | stagna avidi texere soli laxaeque paludes |
72 | depositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferri |
73 | exedere senem longusque in carcere paedor. |
74 | consul et eversa felix moriturus in urbe |
75 | poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit |
76 | saepe virum, frustraque hosti concessa potestas |
77 | sanguinis invisi, primo qui caedis in actu |
78 | deriguit ferrumque manu torpente remisit. |
79 | viderat inmensam tenebroso in carcere lucem |
80 | terribilisque deos scelerum Mariumque futurum, |
81 | audieratque pavens "fas haec contingere non est |
82 | colla tibi; debet multas hic legibus aevi |
83 | ante suam mortes: vanum depone furorem." |
84 | si libet ulcisci deletae funera gentis, |
85 | hunc, Cimbri, servate senem. non ille favore |
86 | numinis, ingenti superum protectus ab ira, |
87 | vir ferus et Romam cupienti perdere fato |
88 | sufficiens. idem pelago delatus iniquo |
89 | hostilem in terram vacuisque mapalibus actus |
90 | nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae |
91 | et Poenos pressit cineres. solacia fati |
92 | Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes |
93 | ignovere deis. Libycas ibi colligit iras. |
94 | ut primum fortuna redit, servilia solvit |
95 | agmina, conflato saevas ergastula ferro |
96 | exeruere manus. nulli gestanda dabantur |
97 | signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum |
98 | adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille, |
99 | quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor |
100 | corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit! |
101 | nobilitas cum plebe perit, lateque vagatus |
102 | ensis, et a nullo revocatum pectore ferrum. |
103 | stat cruor in templis multaque rubentia caede |
104 | lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: |
105 | non senis extremum piguit vergentibus annis |
106 | praecepisse diem, nec primo in limine vitae |
107 | infantis miseri nascentia rumpere fata. |
108 | crimine quo parvi caedem potuere mereri? |
109 | sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris |
110 | impetus, et visum lenti quaesisse nocentem. |
111 | in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus |
112 | victor ab ignota vultus cervice recisos |
113 | dum vacua pudet ire manu. spes una salutis |
114 | oscula pollutae fixisse trementia dextrae. |
115 | mille licet gladii mortis nova signa sequantur, |
116 | degener o populus, vix saecula longa decorum |
117 | sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi |
118 | et vitam dum Sulla redit. cui funera vulgi |
119 | flere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi, |
120 | innumeras inter carpentis membra coronae |
121 | discessisse manus, aut te, praesage malorum |
122 | Antoni, cuius laceris pendentia canis |
123 | ora ferens miles festae rorantia mensae |
124 | inposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos; |
125 | saeva tribunicio maduerunt robora tabo. |
126 | te quoque neclectum violatae, Scaevola, Vestae |
127 | ante ipsum penetrale deae semperque calentis |
128 | mactavere focos; parvom set fessa senectus |
129 | sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit. |
130 | septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. |
131 | ille fuit vitae Mario modus, omnia passo |
132 | quae peior fortuna potest, atque omnibus uso |
133 | quae melior, mensoque hominis quid fata paterent. |
134 | iam quot apud Sacri cecidere cadavera Portum |
135 | aut Collina tulit stratas quot porta catervas, |
136 | tum cum paene caput mundi rerumque potestas |
137 | mutavit translata locum, Romanaque Samnis |
138 | ultra Caudinas speravit vulnera Furcas! |
139 | Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor. |
140 | ille quod exiguum restabat sanguinis urbi |
141 | hausit; dumque nimis iam putria membra recidit |
142 | excessit medicina modum, nimiumque secuta est, |
143 | qua morbi duxere, manus. periere nocentes, |
144 | sed cum iam soli possent superesse nocentes. |
145 | tum data libertas odiis, resolutaque legum |
146 | frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur |
147 | sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victor |
148 | iusserat. infandum domini per viscera ferrum |
149 | exegit famulus, nati maduere paterno |
150 | sanguine, certatum est cui cervix caesa parentis |
151 | cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres. |
152 | busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis |
153 | corpora, nec populum latebrae cepere ferarum. |
154 | hic laqueo fauces elisaque guttura fregit, |
155 | hic se praecipiti iaculatus pondere dura |
156 | dissiluit percussus humo, mortesque cruento |
157 | victori rapuere suas; hic robora busti |
158 | exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso |
159 | desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes. |
160 | colla ducum pilo trepidam gestata per urbem |
161 | et medio congesta foro: cognoscitur illic |
162 | quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum |
163 | vidit Bistonii stabulis pendere tyranni, |
164 | postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens |
165 | tot laceros artus Pisaea flevit in aula. |
166 | cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo |
167 | amisere notas, miserorum dextra parentum |
168 | colligit et pavido subducit cognita furto. |
169 | meque ipsum memini, caesi deformia fratris |
170 | ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis, |
171 | omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis |
172 | perque omnis truncos, cum qua cervice recisum |
173 | conveniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes |
174 | placatos Catuli referam? cum victima tristis |
175 | inferias Marius forsan nolentibus umbris |
176 | pendit inexpleto non fanda piacula busto, |
177 | cum laceros artus aequataque vulnera membris |
178 | vidimus et toto quamvis in corpore caeso |
179 | nil animae letale datum, moremque nefandae |
180 | dirum saevitiae, pereuntis parcere morti. |
181 | avolsae cecidere manus exsectaque lingua |
182 | palpitat et muto uacuum ferit aera motu. |
183 | hic aures, alius spiramina naris aduncae |
184 | amputat, ille cavis evolvit sedibus orbes |
185 | ultimaque effodit spectatis lumina membris. |
186 | vix erit ulla fides tam saevi criminis, unum |
187 | tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae |
188 | fracta sub ingenti miscentur pondere membra, |
189 | nec magis informes veniunt ad litora trunci |
190 | qui medio periere freto. quid perdere fructum |
191 | iuvit et, ut vilem, Marii confundere vultum? |
192 | ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret |
193 | agnoscendus erat. vidit Fortuna colonos |
194 | Praenestina suos cunctos simul ense recepto |
195 | unius populum pereuntem tempore mortis. |
196 | tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, |
197 | concidit et miserae maculavit ovilia Romae. |
198 | tot simul infesto iuvenes occumbere leto |
199 | saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae |
200 | aut terrae caelique lues aut bellica clades, |
201 | numquam poena fuit. densi vix agmina vulgi |
202 | inter et exangues inmissa morte catervas |
203 | victores movere manus; vix caede peracta |
204 | procumbunt, dubiaque labant cervice; sed illos |
205 | magna premit strages peraguntque cadavera partem |
206 | caedis: viva graves elidunt corpora trunci. |
207 | intrepidus tanti sedit securus ab alto |
208 | spectator sceleris: miseri tot milia vulgi |
209 | non timuit iussisse mori. congesta recepit |
210 | omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges. |
211 | in fluvium primi cecidere, in corpora summi. |
212 | praecipites haesere rates, et strage cruenta |
213 | interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor, |
214 | ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti |
215 | vis sibi fecit iter campumque effusa per omnem |
216 | praecipitique ruens Tiberina in flumina rivo |
217 | haerentis adiuvit aquas; nec iam alveus amnem |
218 | nec retinent ripae, redditque cadavera campo. |
219 | tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas |
220 | sanguine caeruleum torrenti dividit aequor. |
221 | hisne salus rerum, felix his Sulla vocari, |
222 | his meruit tumulum medio sibi tollere Campo? |
223 | haec rursus patienda manent, hoc ordine belli |
224 | ibitur, hic stabit civilibus exitus armis. |
225 | quamquam agitant graviora metus, multumque coitur |
226 | humani generis maiore in proelia damno. |
227 | exulibus Mariis bellorum maxima merces |
228 | Roma recepta fuit, nec plus victoria Sullae |
229 | praestitit invisas penitus quam tollere partes: |
230 | hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes |
231 | concurrunt. neuter civilia bella moveret |
232 | contentus quo Sulla fuit. ' sic maesta senectus |
233 | praeteritique memor flebat metuensque futuri. |
234 | at non magnanimi percussit pectora Bruti |
235 | terror et in tanta pavidi formidine motus |
236 | pars populi lugentis erat, set nocte sopora, |
237 | Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, |
238 | atria cognati pulsat non ampla Catonis. |
239 | invenit insomni volventem publica cura |
240 | fata virum casusque urbis cunctisque timentem |
241 | securumque sui, farique his vocibus orsus: |
242 | 'omnibus expulsae terris olimque fugatae |
243 | virtutis iam sola fides, quam turbine nullo |
244 | excutiet fortuna tibi, tu mente labantem |
245 | derige me, dubium certo tu robore firma. |
246 | namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur, |
247 | dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris |
248 | inconcussa tenens dubio vestigia mundo, |
249 | an placuit ducibus scelerum populique furentis |
250 | cladibus inmixtum civile absolvere bellum? |
251 | quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae: |
252 | hos polluta domus legesque in pace timendae, |
253 | hos ferro fugienda fames mundique ruinae |
254 | permiscenda fides. nullum furor egit in arma; |
255 | castra petunt magna victi mercede: tibi uni |
256 | per se bella placent? quid tot durare per annos |
257 | profuit inmunem corrupti moribus aevi? |
258 | hoc solum longae pretium virtutis habebis: |
259 | accipient alios, facient te bella nocentem. |
260 | ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, |
261 | has etiam movisse manus. nec pila lacertis |
262 | missa tuis caeca telorum in nube ferentur: |
263 | ne tanta in cassum virtus eat, ingeret omnis |
264 | se belli fortuna tibi. quis nolet in isto |
265 | ense mori, quamvis alieno vulnere labens, |
266 | et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis |
267 | otia solus ages, sicut caelestia semper |
268 | inconcussa suo volvuntur sidera lapsu. |
269 | fulminibus propior terrae succenditur aer, |
270 | imaque telluris ventos tractusque coruscos |
271 | flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus. |
272 | lege deum minimas rerum discordia turbat, |
273 | pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures |
274 | accipient tantum venisse in proelia civem! |
275 | nam praelata suis numquam diversa dolebit |
276 | castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni, |
277 | si bellum civile placet. pars magna senatus |
278 | et duce privato gesturus proelia consul |
279 | sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem |
280 | sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe |
281 | solus Caesar erit. quod si pro legibus arma |
282 | ferre iuvat patriis libertatemque tueri |
283 | nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem, |
284 | post bellum victoris habes. ' sic fatur; at illi |
285 | arcano sacras reddit Cato pectore voces. |
286 | 'summum, Brute, nefas civilia bella fatemur, |
287 | sed quo fata trahunt virtus secura sequetur. |
288 | crimen erit superis et me fecisse nocentem. |
289 | sidera quis mundumque velit spectare cadentem |
290 | expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, |
291 | terra labet mixto coeuntis pondere mundi, |
292 | complossas tenuisse manus? gentesne furorem |
293 | Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur |
294 | diductique fretis alio sub sidere reges, |
295 | otia solus agam? procul hunc arcete furorem, |
296 | o superi, motura Dahas ut clade Getasque |
297 | securo me Roma cadat. ceu morte parentem |
298 | natorum orbatum longum producere funus |
299 | ad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris |
300 | inseruisse manus constructoque aggere busti |
301 | ipsum atras tenuisse faces, non ante revellar |
302 | exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque |
303 | nomen, Libertas, et inanem persequar umbram. |
304 | sic eat: inmites Romana piacula divi |
305 | plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. |
306 | o utinam caelique deis Erebique liceret |
307 | hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas! |
308 | devotum hostiles Decium pressere catervae: |
309 | me geminae figant acies, me barbara telis |
310 | Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastis |
311 | excipiam medius totius vulnera belli. |
312 | hic redimat sanguis populos, hac caede luatur |
313 | quidquid Romani meruerunt pendere mores. |
314 | ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes |
315 | regna pati pereunt? me solum invadite ferro, |
316 | me frustra leges et inania iura tuentem. |
317 | hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum |
318 | gentibus Hesperiis: post me regnare volenti |
319 | non opus est bello. quin publica signa ducemque |
320 | Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit, |
321 | hunc quoque totius sibi ius promittere mundi |
322 | non bene conpertum est: ideo me milite vincat |
323 | ne sibi se vicisse putet. ' sic fatur, et acris |
324 | irarum movit stimulos iuvenisque calorem |
325 | excitat in nimios belli civilis amores, |
326 | interea Phoebo gelidas pellente tenebras |
327 | pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto |
328 | Hortensi maerens inrupit Marcia busto. |
329 | quondam virgo toris melioris iuncta mariti, |
330 | mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est |
331 | tertia iam suboles, alios fecunda penates |
332 | inpletura datur geminas et sanguine matris |
333 | permixtura domos; sed, postquam condidit urna |
334 | supremos cineres, miserando concita vultu, |
335 | effusas laniata comas contusaque pectus |
336 | verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri, |
337 | non aliter placitura viro, sic maesta profatur: |
338 | 'dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi |
339 | iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos: |
340 | visceribus lassis partuque exhausta revertor |
341 | iam nulli tradenda viro. da foedera prisci |
342 | inlibata tori, da tantum nomen inane |
343 | conubii; liceat tumulo scripsisse "Catonis |
344 | Marcia", nec dubium longo quaeratur in aevo |
345 | mutarim primas expulsa an tradita taedas. |
346 | non me laetorum sociam rebusque secundis |
347 | accipis: in curas venio partemque laborum. |
348 | da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar |
349 | et sit civili propior Cornelia bello?' |
350 | hae flexere virum voces, et, tempora quamquam |
351 | sint aliena toris iam fato in bella vocante, |
352 | foedera sola tamen vanaque carentia pompa |
353 | iura placent sacrisque deos admittere testes. |
354 | festa coronato non pendent limine serta, |
355 | infulaque in geminos discurrit candida postes, |
356 | legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis |
357 | stat torus et picto vestes discriminat auro, |
358 | turritaque premens frontem matrona corona |
359 | translata vitat contingere limina planta; |
360 | non timidum nuptae leviter tectura pudorem |
361 | lutea demissos velarunt flammea vultus, |
362 | balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus, |
363 | colla monile decens umerisque haerentia primis |
364 | suppara nudatos cingunt angusta lacertos. |
365 | sicut erat, maesti servat lugubria cultus |
366 | quoque modo natos hoc est amplexa maritum. |
367 | obsita funerea celatur purpura lana, |
368 | non soliti lusere sales, nec more Sabino |
369 | excepit tristis convicia festa maritus. |
370 | pignora nulla domus, nulli coiere propinqui: |
371 | iunguntur taciti contentique auspice Bruto. |
372 | ille nec horrificam sancto dimovit ab ore |
373 | caesariem duroque admisit gaudia vultu |
374 | (ut primum tolli feralia viderat arma, |
375 | intonsos rigidam in frontem descendere canos |
376 | passus erat maestamque genis increscere barbam: |
377 | uni quippe vacat studiis odiisque carenti |
378 | humanum lugere genus), nec foedera prisci |
379 | sunt temptata tori: iusto quoque robur amori |
380 | restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis |
381 | secta fuit, servare modum finemque tenere |
382 | naturamque sequi patriaeque inpendere vitam |
383 | nec sibi sed toti genitum se credere mundo. |
384 | huic epulae vicisse famem, magnique penates |
385 | summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis |
386 | hirtam membra super Romani more Quiritis |
387 | induxisse togam, Venerisque hic us usus, |
388 | progenies: urbi pater est urbique maritus, |
389 | iustitiae cultor, rigidi servator honesti, |
390 | in commune bonus; nullosque Catonis in actus |
391 | subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas. |
392 | interea trepido discedens agmine Magnus |
393 | moenia Dardanii tenuit Campana coloni. |
394 | haec placuit belli sedes, hinc summa moventem |
395 | hostis in occursum sparsas extendere partis, |
396 | umbrosis mediam qua collibus Appenninus |
397 | erigit Italiam nulloque a vertice tellus |
398 | altius intumuit propiusque accessit Olympo. |
399 | mons inter geminas medius se porrigit undas |
400 | inferni superique maris, collesque coercent |
401 | hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae, |
402 | illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. |
403 | fontibus hic vastis inmensos concipit amnes |
404 | fluminaque in gemini spargit divortia ponti |
405 | (in laevum cecidere latus veloxque Metaurus |
406 | Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro |
407 | Senaque et Hadriacas qui verberat Aufidus undas; |
408 | quoque magis nullum tellus se solvit in amnem |
409 | Eridanus fractas devoluit in aequora silvas |
410 | Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum |
411 | populea fluvium ripas umbrasse corona, |
412 | cumque diem pronum transverso limite ducens |
413 | succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, |
414 | gurgitibus raptis penitus tellure perusta, |
415 | hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. |
416 | non minor hic Nilo, si non per plana iacentis |
417 | Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas; |
418 | non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem, |
419 | Hister casuros in quaelibet aequora fontes |
420 | accipit et Scythicas exit non solus in undas. |
421 | dexteriora petens montis declivia Thybrim |
422 | unda facit Rutubamque cavum. delabitur inde |
423 | Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae |
424 | Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae |
425 | Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni |
426 | tesca Siler nullasque vado qui Macra moratus |
427 | alnos vicinae procurrit in aequora Lunae). |
428 | longior educto qua surgit in aera dorso, |
429 | Gallica rura videt devexasque excipit Alpes. |
430 | tunc Umbris Marsisque ferax domitusque Sabello |
431 | vomere, piniferis amplexus rupibus omnis |
432 | indigenas Latii populos, non deserit ante |
433 | Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, |
434 | extenditque suas in templa Lacinia rupes, |
435 | longior Italia, donec confinia pontus |
436 | solveret incumbens terrasque repelleret aequor, |
437 | at, postquam gemino tellus elisa profundo est, |
438 | extremi colles Siculo cessere Peloro. |
439 | Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso |
440 | gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantis |
441 | Hesperiae fines vacuosque inrumpat in agros |
442 | atque ipsum non perdat iter consertaque bellis |
443 | bella gerat. non tam portas intrare patentis |
444 | quam fregisse iuvat, nec tam patiente colono |
445 | arva premi quam si ferro populetur et igni. |
446 | concessa pudet ire via civemque videri. |
447 | tunc urbes Latii dubiae varioque favore |
448 | ancipites, quamquam primo terrore ruentis |
449 | cessurae belli, denso tamen aggere firmant |
450 | moenia et abrupto circumdant undique vallo, |
451 | saxorumque orbes et quae super eminus hostem |
452 | tela petant altis murorum turribus aptant. |
453 | pronior in Magnum populus, pugnatque minaci |
454 | cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster |
455 | flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, |
456 | si rursus tellus pulsu laxata tridentis |
457 | Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum, |
458 | quamvis icta novo, ventum tenuere priorem |
459 | aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro |
460 | vindicat unda Notum. facilis sed vertere mentes |
461 | terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat. |
462 | gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis, |
463 | iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo. |
464 | nec gerit auspiciis civilia bella paternis |
465 | Caesaris audito conversus nomine Sulla. |
466 | Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, |
467 | per diversa ruens neclecto moenia tergo, |
468 | qua silvae, qua saxa, fugit. depellitur arce |
469 | Lentulus Asculea; victor cedentibus instat |
470 | devertitque acies, solusque ex agmine tanto |
471 | dux fugit et nullas ducentia signa cohortes. |
472 | tu quoque nudatam commissae deseris arcem, |
473 | Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes |
474 | his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis |
475 | Parthorum seducta metu, qua Gallica damna |
476 | supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret |
477 | donavit socero Romani sanguinis usum. |
478 | at te Corfini validis circumdata muris |
479 | tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica servat |
480 | oppositus quondam polluto tiro Miloni. |
481 | ut procul inmensam campo consurgere nubem |
482 | ardentisque acies percussis sole corusco |
483 | conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit |
484 | 'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem. |
485 | et tu montanis totus nunc fontibus exi |
486 | atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos |
487 | discussa conpage feras. hoc limite bellum |
488 | haereat, hac hostis lentus terat otia ripa. |
489 | praecipitem cohibete ducem: victoria nobis |
490 | hic primum stans Caesar erit. ' nec plura locutus |
491 | devoluit rapidum nequiquam moenibus agmen. |
492 | nam prior e campis ut conspicit amne soluto |
493 | rumpi Caesar iter calida prolat ab ira |
494 | 'non satis est muris latebras quaesisse pavori? |
495 | obstruitis campos fluviisque arcere paratis, |
496 | ignavi? non, si tumido me gurgite Ganges |
497 | summoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo |
498 | post Rubiconis aquas. equitum properate catervae, |
499 | ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.' |
500 | haec ubi dicta, levis totas accepit habenas |
501 | in campum sonipes, crebroque simillima nimbo |
502 | trans ripam validi torserunt tela lacerti. |
503 | ingreditur pulsa fluvium statione vacantem |
504 | Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces. |
505 | et iam moturas ingentia pondera turris |
506 | erigit, et mediis subrepit vinea muris: |
507 | ecce, nefas belli, reseratis agmina portis |
508 | captivum traxere ducem, civisque superbi |
509 | constitit ante pedes. vultu tamen alta minaci |
510 | nobilitas recta ferrum cervice poposcit. |
511 | scit Caesar poenamque peti veniamque timeri. |
512 | 'vive, licet nolis, et nostro munere' dixit |
513 | 'cerne diem. victis iam spes bona partibus esto |
514 | exemplumque mei. vel, si libet, arma retempta, |
515 | et nihil hac venia, si viceris, ipse paciscor. ' |
516 | fatur et astrictis laxari vincula palmis |
517 | imperat. heu, quanto melius vel caede peracta |
518 | parcere Romano potuit fortuna pudori! |
519 | poenarum extremum civi, quod castra secutus |
520 | sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, |
521 | ignosci. premit ille gravis interritus iras, |
522 | et secum 'Romamne petes pacisque recessus |
523 | degener? in medios belli non ire furores |
524 | iam dudum moriture paras? rue certus et omnis |
525 | lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus. ' |
526 | nescius interea capti ducis arma parabat |
527 | Magnus, ut inmixto firmaret robore partis. |
528 | iamque secuturo iussurus classica Phoebo |
529 | temptandasque ratus moturi militis iras |
530 | adloquitur tacitas veneranda voce cohortes. |
531 | 'o scelerum ultores melioraque signa secuti, |
532 | o vere Romana manus, quibus arma senatus |
533 | non privata dedit, votis deposcite pugnam, |
534 | ardent Hesperii saevis populatibus agri, |
535 | Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes, |
536 | iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses. |
537 | di melius, belli tulimus quod damna priores: |
538 | coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma |
539 | supplicium poenamque petat. neque enim ista vocari |
540 | proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram; |
541 | nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina paravit |
542 | arsuras in tecta faces sociusque furoris |
543 | Lentulus exertique manus vaesana Cethegi. |
544 | o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis |
545 | te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis, |
546 | ad Cinnas Mariosque venis. sternere profecto |
547 | ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis |
548 | passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro, |
549 | quique feros movit Sertorius exul Hiberos. |
550 | quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, |
551 | invideo nostrasque manus quod Roma furenti |
552 | opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes |
553 | et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, |
554 | ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti. |
555 | te quoque si superi titulis accedere nostris |
556 | iusserunt, valet, en, torquendo dextera pilo, |
557 | fervidus haec iterum circa praecordia sanguis |
558 | incaluit; disces non esse ad bella fugaces |
559 | qui pacem potuere pati. licet ille solutum |
560 | defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas: |
561 | dux sit in his castris senior, dum miles in illis. |
562 | quo potuit civem populus perducere liber |
563 | ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui. |
564 | non privata cupis, Romana quisquis in urbe |
565 | Pompeium transire paras. hinc consul uterque, |
566 | hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus |
567 | victor erit? non tam caeco trahis omnia cursu |
568 | teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis |
569 | Gallia iam lustris aetasque inpensa labori |
570 | dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis |
571 | Oceanumque vocans incerti stagna profundi |
572 | territa quaesitis ostendit terga Britannis? |
573 | an vanae tumuere minae quod fama furoris |
574 | expulit armatam patriis e sedibus urbem? |
575 | heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur. |
576 | qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, |
577 | ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, |
578 | omne fretum metuens pelagi pirata reliquit |
579 | angustaque domum terrarum in sede poposcit. |
580 | idem per Scythici profugum divortia ponti |
581 | indomitum regem Romanaque fata morantem |
582 | ad mortem Sulla felicior ire coegi. |
583 | pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur |
584 | terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis: |
585 | hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas |
586 | Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis |
587 | Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene, |
588 | occasus mea iura timent Tethynque fugacem |
589 | qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis, |
590 | me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces |
591 | Heniochi notique erepto vellere Colchi, |
592 | Cappadoces mea signa timent et dedita sacris |
593 | incerti Iudaea dei mollisque Sophene, |
594 | Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi: |
595 | quod socero bellum praeter civile reliqui? ' |
596 | verba ducis nullo partes clamore secuntur |
597 | nec matura petunt promissae classica pugnae. |
598 | sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri |
599 | signa nec in tantae discrimina mittere pugnae |
600 | iam victum fama non visi Caesaris agmen. |
601 | pulsus ut armentis primo certamine taurus |
602 | silvarum secreta petit vacuosque per agros |
603 | exul in adversis explorat cornua truncis |
604 | nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta |
605 | excussi placuere tori, mox reddita victor |
606 | quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris |
607 | invito pastore trahit, sic viribus inpar |
608 | tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura |
609 | Brundisii tutas concessit Magnus in arces. |
610 | urbs est Dictaeis olim possessa colonis, |
611 | quos Creta profugos vexere per aequora puppes |
612 | Cecropiae victum mentitis Thesea velis. |
613 | hinc latus angustum iam se cogentis in artum |
614 | Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, |
615 | Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. |
616 | nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor |
617 | portus erat, si non violentos insula Coros |
618 | exciperet saxis lassasque refunderet undas. |
619 | hinc illinc montes scopulosae rupis aperto |
620 | opposuit natura mari flatusque removit, |
621 | ut tremulo starent contentae fune carinae. |
622 | hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur |
623 | in portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur |
624 | Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas. |
625 | hoc fuga nautarum, cum totas Hadria vires |
626 | movit et in nubes abiere Ceraunia cumque |
627 | spumoso Calaber perfunditur aequore Sason. |
628 | ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis |
629 | nec licet ad duros Martem convertere Hiberos, |
630 | cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes, |
631 | tum subole e tanta natum cui firmior aetas |
632 | adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus: |
633 | Euphraten Nilumque move, quo nominis usque |
634 | nostri fama venit, quas est vulgata per urbes |
635 | post me Roma ducem. sparsos per rura colonos |
636 | redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges |
637 | Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas |
638 | admoneo nec tu populos utraque vagantis |
639 | Armenia Pontique feras per litora gentis |
640 | Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso |
641 | pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri |
642 | et --- quid plura moror? totos mea, nate, per ortus |
643 | bella feres totoque urbes agitabis in orbe |
644 | perdomitas; omnes redeant in castra triumphi. |
645 | at vos, qui Latios signatis nomine fastos, |
646 | primus in Epirum Boreas agat; inde per arva |
647 | Graiorum Macetumque novas adquirite vires |
648 | dum paci dat tempus hiemps. ' sic fatur, et omnes |
649 | iussa gerunt solvuntque cavas a litore puppes. |
650 | at numquam patiens pacis longaeque quietis |
651 | armorum, nequid fatis mutare liceret, |
652 | adsequitur generique premit vestigia Caesar. |
653 | sufficerent aliis primo tot moenia cursu |
654 | rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces, |
655 | ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, |
656 | Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps, |
657 | nil actum credens cum quid superesset agendum, |
658 | instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnem |
659 | Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, |
660 | communem tamen esse dolet; nec rursus aperto |
661 | vult hostes errare freto, sed molibus undas |
662 | obstruit et latum deiectis rupibus aequor. |
663 | cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus |
664 | haurit saxa vorax montesque inmiscet harenis, |
665 | ut, maris Aeolii medias si celsus in undas |
666 | depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes |
667 | emineant, vel si convolso vertice Gaurus |
668 | decidat in fundum penitus stagnantis Averni. |
669 | ergo, ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, |
670 | tunc placuit caesis innectere vincula silvis |
671 | roboraque inmensis late religare catenis. |
672 | talis fama canit tumidum super aequora Persen |
673 | construxisse vias, multum cum pontibus ausis |
674 | Europamque Asiae Sestonque admovit Abydo |
675 | incessitque fretum rapidi super Hellesponti, |
676 | non Eurum Zephyrumque timens, cum vela ratisque |
677 | in medium deferret Athon. sic ora profundi |
678 | artantur casu nemorum; tunc aggere multo |
679 | surgit opus longaeque tremunt super aequora turres. |
680 | Pompeius tellure nova conpressa profundi |
681 | ora videns curis animum mordacibus angit, |
682 | ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum. |
683 | saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae |
684 | ipsa maris per claustra rates fastigia molis |
685 | discussere salo spatiumque dedere carinis |
686 | tortaque per tenebras validis ballista lacertis |
687 | multifidas iaculata faces. ut tempora tandem |
688 | furtivae placuere fugae, ne litora clamor |
689 | nauticus exagitet neu bucina dividat horas |
690 | neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas |
691 | praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo |
692 | Phoebum laturas ortu praecedere Chelas, |
693 | cum tacitas solvere rates. non anchora voces |
694 | movit, dum spissis avellitur uncus harenis; |
695 | dum iuga curvantur mali dumque ardua pinus |
696 | erigitur, pavidi classis siluere magistri, |
697 | strictaque pendentes deducunt carbasa nautae |
698 | nec quatiunt validos, ne sibilet aura, rudentes. |
699 | dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, |
700 | quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem |
701 | Italiam. vix fata sinunt; nam murmure vasto |
702 | inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, |
703 | totque carinarum permixtis aequora sulcis |
704 | ergo hostes portis, quas omnis solverat urbis |
705 | cum fato conversa fides, murisque recepti |
706 | praecipiti cursu flexi per cornua portus |
707 | ora petunt pelagusque dolent contingere classi. |
708 | heu pudor, exigua est fugiens victoria Magnus. |
709 | angustus puppes mittebat in aequora limes |
710 | artior Euboica, qua Chalcida verberat, unda. |
711 | hic haesere rates geminae, classique paratae |
712 | excepere manus, tractoque in litora bello |
713 | hic primum rubuit civili sanguine Nereus, |
714 | cetera classis abit summis spoliata carinis: |
715 | ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, |
716 | Cyaneas tellus emisit in aequora cautes; |
717 | rapta puppe minor subducta est montibus Argo |
718 | vanaque percussit pontum Symplegas inanem |
719 | et statura redit. iam Phoebum urguere monebat |
720 | non idem Eoi color aetheris, albaque nondum |
721 | lux rubet et flammas propioribus eripit astris, |
722 | et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae |
723 | in faciem puri redeunt languentia caeli, |
724 | maioresque latent stellae, calidumque refugit |
725 | Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas |
726 | non ea fata ferens quae cum super aequora toto |
727 | praedonem sequerere mari: lassata triumphis |
728 | descivit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus |
729 | et natis totosque trahens in bella penates |
730 | vadis adhuc ingens populis comitantibus exul. |
731 | quaeritur indignae sedes longinqua ruinae. |
732 | non quia te superi patrio privare sepulchro |
733 | maluerint Phariae busto damnantur harenae: |
734 | parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto |
735 | abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus |
736 | inmaculata sui servetur sanguine Magni. |